- ASIAGENES
- ASIAGENEScognomen Graecum L. Scipionis, sicut Asiaticus Latinum, ex Asia devicta ei datum, Liv. l. 39. c. 44. ubi de aspera illa tristique M. Porcii et L. Valerii Flacci censura: In equitatu recognoscendo L. Scipioni Asiatico ademptus equus. Hîc scriptae membranae Cardin. Barberini et Alex. Petavii clare: L. Scipioni Asiageni. Sic et unus Florentinus verustior. Nec dubium, quin Livius sic scripserit. Idem namque Graecis Α᾿σιαγενὴς, qui Romanis Asiaticus: estque satis probabile, utramque appellationem simul natam et pro adfectu Lucii erga nationem perhumanam, hanc iuxta gratam illi, itaque usu vulgatam esse. Neque enim adiectio τȏυ γεν´ους semper nativam patriam significat: namque et Apollo Λυκηγενὴς, quasi Λυκιηγενὴς, non quod in Lycia genitus sit, sed quod ibi potissimum coleretur. Accedit testimonum Diodori Sic. in Excerptis, ubi de Nasica. Ε᾿ξ ενείνου γὰρ ην` τȏυ γεν´ους, ἐξ οὗ τοὺς Α᾿φρικαιοὺς καὶ τοὺς Α᾿σιαγενεῖς καὶ τοὺς Ι᾿ςπάλους ὀνομάζεςθαι συμβέβηκεν, ὧνὀ μὲν τὴν Λιβύην, ὁ δὲ τὴν Α᾿σιαν, ὁ δὲ τὴν Ι῾ςπανίαν καταςτρεψάμενος ἔτυχε τῆς ἀπὸ τῶν τράξεων φερωνύμου προσηγορίας. Unde facile patet, quomodo nummi explicandi, in quibus scriptum I. SCIP. ASIAG. i. e. L. Scipio Asiagenes. Et certe Graeca natio rum peritior adulandi novosque honores et titulos patronis suis comminiscendi multo callidior et instructior erat Romanis. Itaque possis suspicari, ab illis initium factum, Romanum nomine Α᾿σιαγενοῦς, quod inter illos meritus erat, insigniendi. Imitati italici, ne minus Asiâ domitâ decus Imperatori suo parâsle viderentur illis, qui fratris auspiciis in Asrica res gesserant. Α᾿σιαγενῆ Asiaticum, reddiderunt. Atque ita ambo, quoniam tum maxime urbs Graeca fieri et in Tiberim Aegon se explicare coepit, inter vulgus creverunt. Ioh. Frid. Gronov. Observation. l. 4. c. 25. Vide ubi de Scipionibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.